monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 26
Longum erit, et vereor ne taedium generet, si cunctas angustias nostras coepero replicare; sed quae desunt epistulae, supplebuntur officio portitoris. Sit itaque, si placet, miserationis vestrae sollicitare sanctum priorem et amicos Christi de Monte Dei et valle S. Petri, et abbates Sanctorum Nicasii et Crispini, et alios sanctos familiares vestros, quatenus nobis apud Altissimum suffragentur, ut eorum meritis salubriter liberemur, qui periclitamur ex nostris. Charissimos autem fratres nostros et dominos, qui beatissimo Remigio iugiter famulantur, vix sine gemitu et suspiriis, aut madore lacrymarum possum ad animum revocare, recolens me quondam instar paradisi feliciter incoluisse, dum illorum praesentia fruebar, et charitatis experiebar imaginem, quae in aeterna vita speratur.